In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exve irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque velandum est. Quod si gravior dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cuius rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur, et hyoscyami radix vel in posca vel in vino, sic up paulum his salis adiciatur et papaveris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum
p.248
in vino mixto recte coquitur, et in aceto cornus cervini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui vel in mulso vel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari potione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluviatili coguntur. Aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares potiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaveris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra (1) posui, esse debet lana optentum. Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P. I; croci, pyrethri, ficorum, spartes, singulorum P. IIII; sinapis P. VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem levat, et cum levavit, protinus summovendum est. Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coëgit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra (3 seq.) posita sunt, adiciendae quaedam valentiores conpositiones sunt quae dolorem levant; qualis Herae est. Habet autem papaveris lacrimae P. I; piperis P. II; soreos P. X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circum-
p.250
datur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. =; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P. IIII; sinapis P. VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, spartes, singulorum P. I; aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit. Et alumen scissile et
--- in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen involutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente servato dolorem levat. Haec medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat.
10 Si vero tonsillae sine exulceratione per inflam-
p.252
mationem intumuerunt, caput velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae nocet modo fiunt: ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci, murrae, aluminis scissilis, singulorum P. II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur: nardi P. -; omphaci P. I; cinnamomi, murae, casiae, singulorum P. -; eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt. Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est; alvus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio; intrinsecus admovendus sed aliquanto diutius vapor calidus, donec ea suppurunt et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum. At
p.254
si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; tum adicitur turis P. I; ali P. I; croci, murrae, singulorum P. =; leviterque eodem furfurum cremore vel lacte gargarizandum est. Atque his quoque cibis lenibus opus est, quibus adici dulce vinum potest.