12 Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis (11, 1.2) exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; videndumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque levandus est.
13 Solent etiam interdum iuxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contritot perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combustio, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
In maiore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra (cap. XI) posita sunt: et mollis linamenti paulum involvendum ex iis aliqua compositione, quas antheras vocari dixi (cap. XI, 2), demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod si † duriore id prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus,
p.260
inponendumque ceratum, Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore; si maior est, lenticulae cremore uti iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera is curantur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere. Fit etiam interdum, ut gingivae ulcere, sive parulis fuit sive non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto vel
--- aliterque vitiato osse; maximeque id per fissum evenire consuevit. Ubi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; si quid vitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra (cap. XI) in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.
p.262
14 Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, alvus utilite ducitur; caputque super haec velandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uva vel omphacio vel galla vel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uva maximeque --- prodest. Est etiam medicamentum huc aptum, ad Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quis per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto vino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. Ubi horum aliquo inlita uva est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quievit, ex vino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uva subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae vel cum lasere vel sine eo hac ratione uvae subiecta est.
15 Si quando autem ulcera
p.264
oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares potiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares potiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne vicinum et sanum locumlaedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est vel cremore lenticulae vel aqua, in qua aut ervum aut oleae verbenaeve decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum ore satis adversus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra (2) demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret. Si in gingivis est, moventurque aliqui dentes, refigi eos oportet: nam curationes vehementer inpediunt. Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium,
p.266
quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest. Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.