De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Dixi de iis vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant (V.26, 27, 28): nunc ad ea veniam, quae non nisi in singulis partibus incidere consuerunt, orsus a capite.

In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem vim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de iis capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.

2 Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resolvuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit.— Ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem

p.180
potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem necessariam verti. Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino. Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet cum eo ut sciamus utique in recenti vitio id inutile esse.

3 Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo vero duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex † sumplus et mali odoris. Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id vero, quod umidum, praecipue in capillo.— Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur.