De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

20 Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P. I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.

Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P. I; aeris combusti P. IIII; spumae argenti P. XI; olei sextario.

Sed longe Polyidi celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P. I =; atramenti sutorii P. II; murrae P. V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. VI; quae contrita vino austero excipiuntur.

Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P. I; atramenti sutori, aluminis scissilis,

p.46
singulorum P. II; halicaccabi corticis P. IIII; mini P. VI; spumae argenti P. XII; cerussae P. XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.

Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. II; capitulorum Punici mali P. XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut lenius vitium est, cui medendum est.

Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum: aeruginis P. II; murrae P. IIII; cummis P. VIII; turis P. XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. XVI. Quae ex vino et teruntur et in ipso usu deliquantur.

Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. =, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.

21 Haec tria compositionum genera id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: pessos Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, ,eaque lana naturalibus conditur.

p.48

Ad sanguinem autem evocandum Cauneis duabus adicitur nitri P. S =; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento Susino miscetur; aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.

Ad vulvam mollienda ovi vitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur. Aut elateri P. =; salis tantundem; uvae taminiae P. VI melle excipiuntur.

Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P. IIII; murrae P. = =; rosae P. I; sebi vitulini P. I =; cerae P. II miscentur.

Optuma autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet: croci P. = -; cerae P. I; buturi P. VIII; adipis anserini P. XII; vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.

Si vero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, maliciorum ex aqua terendum eoque utendum est.

Si concidere vitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.

Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.