De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

16 Cute purgat mel, sed magis si est cum galla vel ervo vel lenticula vel marrubio vel iride vel ruta vel nitro vel aerugine.

17 Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem varie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, iisdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatem materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset supervacuum. Nam et idem effectus intra paucas conpositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus iis ero, quas accepi velut nobilissimas. In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: si qua singulis vel etiam parvis adcommodata sunt, in ipso locum differam. Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denarium septem

p.14
esse, unius deinde denarii pondus dividi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.

Malagmata vero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci vocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odor eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, cum inposita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medica-

p.16
menta aliquo umore iunguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea vero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur. Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur: ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita umore non pingui, ut vino vel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.