De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
10 crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.
11 ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, viola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uva taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus vitellus, amarae nuces, sulpur.
12 Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebennus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.
13 Levat id, quod exasperatum est, spodium, hebenus, cummi, ovi album, lac, tragacanthum.
14 Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice vel Scyrice, cera, buturum.
15 Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaveris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum,
16 Cute purgat mel, sed magis si est cum galla vel ervo vel lenticula vel marrubio vel iride vel ruta vel nitro vel aerugine.