De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
1 Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcities, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta vel Cimolia vel figularis, misy; frigida aqua, vinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubria aeris.
2 Glutinant vulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; ovi album, gluten, icthyocolla; vitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia vel ex aqua frigida vel ex vino vel ex aceto expressa; ex iisdem lana sucida; si levis plaga est, etiam aranea.
Reprimunt alumen et scissile, quod sxito/n vocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
3 Concoqunt et movent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.
4 Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stomun Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces; iuncus quadratus, puleium et flos albae violae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum vetus; piper, pyrethrum, chamaepitys, uva taminia; sulpur, alumen, rutae semen.
5 Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur huic autem et sandaracae in omnia eadem vis, sed validior est squama aeris, pumex; iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis; Hammoniacum, bdellium quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed valentius est habrotonum, ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique validior est, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uva taminia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, ervum.
6 Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum,
7 Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici vel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, vinum, acetum.
8 Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
9 Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
10 crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.
11 ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, viola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uva taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus vitellus, amarae nuces, sulpur.
12 Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebennus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.
13 Levat id, quod exasperatum est, spodium, hebenus, cummi, ovi album, lac, tragacanthum.
14 Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice vel Scyrice, cera, buturum.
15 Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaveris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum,
16 Cute purgat mel, sed magis si est cum galla vel ervo vel lenticula vel marrubio vel iride vel ruta vel nitro vel aerugine.
17 Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem varie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, iisdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatem materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset supervacuum. Nam et idem effectus intra paucas conpositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus iis ero, quas accepi velut nobilissimas. In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: si qua singulis vel etiam parvis adcommodata sunt, in ipso locum differam. Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denarium septem
Malagmata vero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci vocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odor eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, cum inposita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medica-
18 His cognitis, primum malagmata subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum, Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant, selibram.
Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστικά vocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppurationeque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. II; Hammoniaci salis P. VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. VIII; resinae aridae P. XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.
Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. XVI.
At si lienis torquet, glandis, quam balanon μυρεψικήνGraeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri.
Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni ventris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P. II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P. IIII; cachryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur.
Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P. IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi vitulini aut caprini a renibus, visci, singulorum P. IIII. Haec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
A idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resolvit, educit umorem, pus maturat,
Praecipuum vero est ad resolvenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.
Aliud ad eadem nilei: croci magmatis, quod quasi recrementum eius est, P. IIII; Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P. XX. Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam; turis fuliginis P. =; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P. II; aceti heminas tres.
Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. =; panacis P. S.; squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I; plumbi combusti P. IS.
Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. IIS.
Ad strumam multa malagmata invenio. Credo qum, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis varie responderunt.— Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P. I; piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron vocatur, pares portiones. Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum P. VIII; quae ex leni vino contunduntur.
Expeditius ad idem fit, quod habet visci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P. I, lapidis quem pyriten vocant P. IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres.
Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientis tubercula, quae phymata vocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae,
Est etiam proficiens in struma et in iis tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in iis, quae carcinode vocantur, quod ex his constat: sulpuris P. II; nitri P. IIII, murrae P. Vi, fuliginis turis P. zzz, salis Hammoniaci P. =, cerae P. I.
Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides favi vel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. VIII cum cerae P. VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.
At adversus panum, --- tum primum orientem, quod phygetron Graeci vocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.
Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma vocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. I; galbani P. II; salis P. IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto.
Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P. IIII. Satisque omni abscedentia digerit murex combustus et bene contritus aceto subinde adiecto.
At si satis sanguis subit, recte imponitur quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellis, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. II.
Carcinode vero phymata commode his leniuntur: galbani, visci, Hammoniaci, resinae terebenthinae, † in, singulorum P. I; sebi taurini P. S.; faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.
Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit: aristolochiae, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. IIII. Idem faba quoque imposita proficit.
Sunt etiam quaedam malagmata, quae anastomotica Graeci vocant, quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. II; erysimi P. IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est --- vehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P. XII; mellis P. =; olei heminam.
Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.
Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P. I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. II; turis fuliginis P. VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P. VIII; cerae P. XII; iridis Macedonicae P. VI; sesami fricti acetabulum.
Maximeque nervis et articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad vesicae, et ad recenti cicactrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli --- P. III --- singulorum P. =; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P. XIIII; resinae liquidae P. VI; cerae P. XVI.
Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, ceae, pares portiones.
Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P. XII; quibus cerae paulum adicitur.
Clesiphontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi
Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam vel uvam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.
Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. VIII; sebi caprini ex irino liquati P. XX. iridis P. I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum signum iniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
At Numerinus podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaveris lacrimae, singulorum P. III; resinae terebenthinae P. IIII; turis, spumae nitri, singulorum P. VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P. XII; cerae P. III; quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius.
Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit inponere calcis P. IIII; cerussae P. VIII; resinae pineae P. XX; piperis grana XXX; cerae P. =; quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.
19 Ex emplastris autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus iniciuntur: enhaema Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant vulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipene nominantur.
Optimum ex his est quod barbarum vocatur. Habet aeruginis rasae P. III; spumae argenti P. XX; aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum P. I; quibus adiciuntur olei et aceti singulae heminae.
Alterum ad idem, quod Coacon vocant, habet spumae argenti P. C; resinae aridae tantundem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus, ex aerugine aut aeris squama viridis, ex minio ruber, ex cerussa albus.
Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum est, quod basilicon nominatur. Habet panacis P. I; galbani P. II; picis et resinae singulorum P. X; olei dimidium cyathum.
At, quia perviride est, zmaragdinum appellatur in quo sunt: resinae pineae P. III; cerae P. I; aeruginis P. S.; turis fuliginis P. =; olei tantundem; aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.
Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur. Habet turis P. I; resinae P. II; squamae aeris P. IIII; spumae argenti P. XX; cerae P. C, olei heminam.
Praeterea est quam Ῥάπτουσαν a glutinando vocant. Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis P. IIII; spumae argenti P. XL; olei veteris hemina.
Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae quia capitibus fractis maxime conveniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. IIII; murrae, aeris combusti, singulorum P. X; icthyocollae singulorum P. VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P. VIII; squamae aeris P. X; turis masculi P. II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.
Aliud ad idem viride: aeris combusti, squamae aeris, murrae, icthyocollae, singulorum P. VI; misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum P. VIII; cerae P. I, olei hemina, aceti quod satis sit.
Puri autem movendo non aliud melius quam quod expeditissimum est: tetrapharmacon a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sebi taurini, si id non est, vitulini.
Alterum ad idem enneapharmacum nominatur quod magis purgat. Constat ex novem rebus: cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla vel cervina
Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si --- singula habenda sunt, meliora sunt: sed in copia reicienda sunt, iis potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur. Exempli causa duo proponam.
Est igitur ad vulnera Attalium, quod habet: squamae aeris P. XVI; turis fuliginis P. XV; Hammoniaci tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. XXV; sebi taurini tantundem; aceti heminas tres, olei sextarium.
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P. IIII; squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P. XII; Hammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P. XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi vitulini curati, singulorum P. XX; aceti sesquicyatho, olei minus cyatho. teqerapeume/na Graeci appellant, quae curata vocant, cum ex sebo puto omnes membranulae diligenter exemptae sunt ex alio medicamento.
Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque ἐπισπαστικά nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae
Aliud eodem nomine, quod puri quoque movendo est: sebi vitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitro, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.
Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P. VII; aristolochiae P. VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. XV; spumae argenti P. XXXII, quibus, ut pus quoque moveant, iridis P. IIII et galbani P. VI adiciuntur.
Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, visci, singulorum P. IIII; aristolochiae P. VIII; squamae aeris P. XVI; resinae terebenthinae P. LXXV; cerae et sebi vel taurini vel hircini, singulorum P. C.
Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his: galbani P. II; fuliginis turis P. IIII; picis P. VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P. VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur.
Valensque ad idem emplastrum viride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. VIII; salis Hammoniaci P. VIII =; squamae aeris P. XVI; murrae, turis, singulorum P. XVIII; cerae P. CL; resinae Colophoniacae aut pineae P. CC; olei heminam, aceti sextarium.
Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci vocant; quale est id, quod habet resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. =; squamae aeris P. I; ladani P. II; aluminis tantundem; spumae argenti singulorum P. IIII.
Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis Assii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; vini Aminaei tantundem.
Sunt etiam adversus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet: bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum P. XX; spumae argenti P. C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. IIII; cerussa et aeruginis rassae, singulorum P. VIII; Hammoniaci P. XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. XXV; spumae argenti P. C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. XIIII; galbani P. VI; cerussae et aeruginis rasae, singulorum P. VIII; Hammoniaci P. XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. XXXV --- spuma argenti concoquitur.
Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebenthinae P. II; galbani P. IIII; minii Sinopici P. VI; turis fuliginis P. VI; cerae P. VIII; spumae argenti P. XXXVI; olei veteris heminam.
Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. IIII; galbani P. VI; salis Hammoniaci P. XII =; cerae P. XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur.
Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci vocant) fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P. zorkZZZ XXXII; sebi vitulini curati et cerae, singulorum P. XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur.
Aliud quod habet cerussae P. XX; cerae P. XXXV, olei heminam, aquae sextarium. Quae quotiens adiciuntur cerussae bl spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio quae supra posita est, ideoque elephantine nominatur.
Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant; ut id, quod habet mini P. IIII; spumae argenti P. XXV; cerae et adipis suillae, singulorum P. XXXVI; vitellos quattuor.
Alia compositio generis eiusdem: cerae, resinae terebenthinae, singulorum P. VI; cerussae P. VIII; spumae argenti, plumbi recrementi μολύβδουGraeci vocant), singulorum P. XX; cicini olei et murtei singulorum heminae.
Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur; misy cocti, aeris combusti, singulorum P. IIII; cerussae coctae P. VIII; resinae terebenthinae P. X; spumae argenti P. VI.
Etiamnum generis eiusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum P. XXVII; vitelli cocti IIII; rosae hemina. Aut: cerati ex oleo myrteo facti partes tres; adipis suillae pars quarta; paulum ex plumbi recremento. Aut: spumae argenti selibra, ex olei hemina et aquae marinae altera cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adiectum. Aut: pares portiones cerae, sebi, stibis, spumae argenti, cerussae.
20 Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P. I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.
Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P. I; aeris combusti P. IIII; spumae argenti P. XI; olei sextario.
Sed longe Polyidi celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P. I =; atramenti sutorii P. II; murrae P. V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. VI; quae contrita vino austero excipiuntur.
Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P. I; atramenti sutori, aluminis scissilis,
Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. II; capitulorum Punici mali P. XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut lenius vitium est, cui medendum est.
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum: aeruginis P. II; murrae P. IIII; cummis P. VIII; turis P. XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. XVI. Quae ex vino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. =, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.