De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

5 Destillat autem de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillavit, tenuis per has pituita profluit; caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.

Aliud autem quamvis non multum distans malum gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet; sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est. Haec omnia κόρυζασ Hippocrates nominat: nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem κατασταγμόν appellari. Haec autem et brevia et, si neglecta sunt, longa esse

v1.p.372
consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulceravit.

Ubi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balineo, vino, venere debemus; inter quae unctione et adsueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est; post eam caput atque os supra quinquagiens perfricandum. Raroque fit ut, si biduo vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis 40 die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, adsumendum est vinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad consuetudinem revertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et vehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est.

Igitur huic, si in nares vel in fauces destillavit, praeter ea, quae supra (Section: 3, 4) rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes, levior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars

v1.p.374
dimidia; sumenda ova, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balineo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; vino mero copiosius utendum est.

At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando sed serius balineum temptandum.

In gravedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis non tam multum ex parte interiore cum pisciculo vel levi carne sumere; aquam bibere. Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore victu utatur, vomere; ubi in balneum ventum est, multa calida aqua caput et os fovere usque ad sudorem; tum ad vinum redire. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.

6 A capite transitus ad cervicem est, quae gravibus admodum morbis obnoxia est.

v1.p.376
Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem cervicem intendit. Primum Graeci ὀπισθότονον, insequentem ἐμπροσθότονον, ultimum τέτανον appellant, quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculum sunt.— Eadem omnia ratione curantur idque convenit --- Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit; quod quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quam falsum est: neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex iis, quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit vel refrigescit. Mitti vero necne debeat, ex iis intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt (II.10, 11). Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper vel laser; deinde opus est fomento umido et calido. Itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat, sed oportuniores nervos frigori reddit, quod utique
v1.p.378
vitandum est. Utilius igitur est cerato primum liquido cervicem perunguere; deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum tamen est umido sale fovere; quod quomodo fieret iam ostendi (II.17.9, 10; etiam.1). Ubi eo aliquid factum est, admovere ad ignem; vel si aestas est, in solem aegrum oportet; maximeque oleo veteri, si id non est, Syriaco si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est. Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus. Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino vel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda. Ubi levatus est dolor moverique cervix coepit, scire
v1.p.380
licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum itemque ovis sorbilibus aut apalis mollibus; ius aliquod adsumendum. At si bene processerit iamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus quam vinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.