De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
30 Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis non numquam dolor esse consuevit.— In iisdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisve commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.
31 In manibus pedibusque articulorum vitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris cheragrisve esse consuerunt. Ea raro vel castratos vel pueros ante femina coitum vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant.— Ubi sentire coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam valetudinem tutam praestat. Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum eva-
32 Ex quocumque autem morbo quis invalescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto conquiescere; circa tertiam horam leviter unctis manibus corpus permulcere. Deinde delectationis causa, quantum iuvat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione; tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare. Ubi triduo quadriduove vinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in vitia tabem inferentia incidat et ut mature vires suas recipiat. Cum ex toto vero convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit et inordinate aget. Paulatim ergo debebit omissis his legibus transire, ut arbitrio suo vivat.
Dixi de iis malis corporis, quibus victus ratio maxime subvenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis medicamentis pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo viro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt vel Zenonis vel Andriae vel Apolloni, qui Mys cognominatus est. Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius victu rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem pervenire non possunt. Illud ante omnia scire convenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab
Sed cum omnia medicamenta propria facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum videtur ante proponere et nomina et vires et mixturas eorum (capp. I-XXV), qui minor ipse nobis curationes exsequentibus mora sit.
1 Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcities, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta vel Cimolia vel figularis, misy; frigida aqua, vinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubria aeris.
2 Glutinant vulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; ovi album, gluten, icthyocolla; vitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia vel ex aqua frigida vel ex vino vel ex aceto expressa; ex iisdem lana sucida; si levis plaga est, etiam aranea.
Reprimunt alumen et scissile, quod sxito/n vocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
3 Concoqunt et movent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.
4 Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stomun Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces; iuncus quadratus, puleium et flos albae violae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum vetus; piper, pyrethrum, chamaepitys, uva taminia; sulpur, alumen, rutae semen.
5 Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur huic autem et sandaracae in omnia eadem vis, sed validior est squama aeris, pumex; iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis; Hammoniacum, bdellium quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed valentius est habrotonum, ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique validior est, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uva taminia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, ervum.
6 Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum,
7 Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici vel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, vinum, acetum.
8 Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
9 Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
10 crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.