De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

29 Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit.— Fovendum primum aqua calida est, deinde utendum est calidis cataplasmatibus. Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super coxam imposita inter valentissima auxilia est. Si ista non solverunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae; movenda urina; alvos, si compressa est, ducenda. Ultimum

v1.p.454
est et in veteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur; eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si est, ceteris partibus adhibenda est. Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.

30 Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis non numquam dolor esse consuevit.— In iisdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisve commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.