De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
28 Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis; quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interpositio spatio tabe hominem consumat.— In hoc adfectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem oportet cruditates, omnia
29 Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit.— Fovendum primum aqua calida est, deinde utendum est calidis cataplasmatibus. Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super coxam imposita inter valentissima auxilia est. Si ista non solverunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae; movenda urina; alvos, si compressa est, ducenda. Ultimum