22 Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueverunt: dysenteria Graece vocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est.
v1.p.432
Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod levatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inveteravit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.— Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat; deinde ieiunium sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimunt, quod in superioribus ventris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae verbenae sint; portulacam vel coctam vel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum
--- Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: levant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant. At ea, quae urinam movent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem avertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari
v1.p.434
debet: si non est, vinum leve, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuverunt vetusque iam vitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae valetudinis facit. Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra (Section: 3) comprehensa sunt. Valensque est etiam adversus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in alvum datur. At si sanguis profluit, cibit potionesque esse debent, quae adstringant.
23 Ex torminibus interdum intestinorum levitas oritur, quae --- continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.— In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet; et ex verbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae alvum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis vitium contrarium per
v1.p.436
inmodicas inflationes oritur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis. Et cum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime servandum est, ut, cum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet. Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; vomitus, ut Hippocrati visum est, etiam albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.
24 Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant alvum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes videmus.— Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel piperis acetabulum vel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, vomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars
v1.p.438
super sit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat. Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat; at aquae
--- vel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta calida aqua in pelve. Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et alium prodest, vel in alvum oleum subter dedisse.
25 Est autem aliud levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod tenesmon Graeci vocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leviter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta.— Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod τετραφάρμακον Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eaedem verbena decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse
v1.p.440
debet egelida et frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra (22) praecepimus.
26 Levior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida alvus et saepius quam ex consuetudine fertur; atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus, idque peius est. Sed uno die alvum saepe pro valetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit et intra septimam diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat viresque consumit.— Primo die quiescere satis est, neque impetum ventris prohibere. Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere; si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione. Postero die si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere. Tertio die in balneum ire; vehementer omnia praeter ventrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admovere; cibis uti, sed ventrem contrahentibus, vino non multo meraco. Si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti: vix enim fieri potest, ut post hanc animadversionem alvus non contrahatur. Alia via est, ubi velis subprimere, cenare, deinde vomere; postero die in lecto conquiescere, vespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex vino Aminaeo mero sumere; tum assum aliquid, maximeque avem, et postea vinum
v1.p.442
idem bibere aqua pluviali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque vomere. Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur. Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum curari difficilius possit. A vomitu oportet incipere; deinde postero die vespere tepido loco ungi; cibum modicum adsumere, vinum meracum quam asperrimum; impositam super ventrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu corporis neque ambulatione neque frictione opus est: vehiculo sedisse vel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande vas coicienda sunt pira atque mala silvestria: si ea non sunt, pira Tarentina viridia vel Signina, mala Scaudiana vel Amerina, myrapia; hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, et torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant; tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant. Id gustu non insuave est, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa ventrem tenet. Duo aut tria coclearia
v1.p.444
uno die sumpsisse satis est. Alterum valentius genus est: murtae bacas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum Punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum
--- coicere; tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere; dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse. Aliquibus
--- adiectis maius momentum habet; itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et pipere. Est quid ex his edendum est. Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, inque vel palmulae vel malum Cotoneum vel arida sorba vel rubi decocti sunt, potata. Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat. Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur; quod iure valentissimis medicamentis adnumerari potest. Atque etiam potui datur vinum Signinum vel resinatum austerum vel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum vinoque tali miscetur;
v1.p.446
idque vel merum sorbet aliquis vel bibit mixtum. Sed medicamentis uti nisi in vehementibus malis supervacuum est.
27 Ex vulva quoque feminis vehemens malum nascitur proximeque ab stomacho vel adficitur haec vel corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro revertens perpetuum est.— Ubi incidit, si satis virium est, sanguis missus adiuvat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus. Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consuevit, admovere oportet naribus extinctum ex lucerna linamentum, vel aliud ex iis, quae foedioris odoris esse rettuli (III.20, 1), quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adiuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde ubi ad se redit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur. Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum. Cibus ex media materia dandus; sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode videtur
v1.p.448
solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui vel castoreum est vel git vel anetum. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque adponatur; vel album ex ovo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae evocent sanguinem: costum, puleium, violae albae, apium, nepita et satureia et hysopum, In cibum quoque accipiat quae apta sunt: porrum, rutam, cyminum, caepas, sinapi, vel omne acrum olus. Si vero sanguis, qui ex inferiore parte erumpere solet, is ex naribus eruperit, incisis inguinibus adponenda est cucurbita idque per tres vel quattuor menses tricesimo quoque die repetieris: tunc scias hoc vitium sanasse. Si vero non se sanguis ostenderit, scias ei dolores capitis surgere. Tunc ex brachio ei sanguis emittendus est et statim curasti eam.
--- coeuntia. Idem faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle adsumptum, et cummis
v1.p.450
cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum --- facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole vel ad ignem. Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat. Alvus quoque vel ducenda vel lacte purganda est. Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora; cibis opus est tenerioribus, vino eodem. In utroque modo vitanda omnia sunt, quae urinam movere consuerunt.
28 Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis; quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interpositio spatio tabe hominem consumat.— In hoc adfectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem oportet cruditates, omnia
v1.p.452
inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen videntur, qualia sunt siligo, simila, ova, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis comprimentibus, ex iisdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto tuam; vitare etiam, ne supinus obdormiat.