De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

22 Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueverunt: dysenteria Graece vocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est.

v1.p.432
Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod levatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inveteravit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.— Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat; deinde ieiunium sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimunt, quod in superioribus ventris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae verbenae sint; portulacam vel coctam vel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum --- Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: levant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant. At ea, quae urinam movent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem avertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari
v1.p.434
debet: si non est, vinum leve, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuverunt vetusque iam vitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae valetudinis facit. Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra (Section: 3) comprehensa sunt. Valensque est etiam adversus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in alvum datur. At si sanguis profluit, cibit potionesque esse debent, quae adstringant.

23 Ex torminibus interdum intestinorum levitas oritur, quae --- continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.— In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet; et ex verbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae alvum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis vitium contrarium per

v1.p.436
inmodicas inflationes oritur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis. Et cum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime servandum est, ut, cum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet. Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; vomitus, ut Hippocrati visum est, etiam albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.