De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
2 His velut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite; sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium dolor, et si qui similis est, alias erit explicandus (libb. VI.6-9, VII.7-12).
In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem κεφαλαίανGraeci vocant; cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat. Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium. Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque gravis neque periculosa, per hominis aetatem est: interdum gravior dolor sed brevis, neque tamen mortiferus, qui vel vino vel cruditate
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternumenta evocare, nihil adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate origo est. Si vero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem; dein considerandum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit,
Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est; deinde inponere sinapi sic ut exulceret; si id parum profuit, scalpello utendum est. Illa cum hydropicis communia sunt: exerceatur, insudet, vehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue moventibus.
3 Circa faciem vero morbus innascitur, quem Graeci κυνικὸν σπασνὸν nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam pervertitur ideoque nihil aliud est quam distentio oris. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio; somnus in promptu est.— In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum eo malum non est, ducere alvum: si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinum. Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breviore sed vehementi. Prodest etiam movere sternumenta; caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur; post perfusionem iterum perfricare; sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem