De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

19 Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui --- et longus esse consuevit; coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est; alvus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur.— Commodissimum est inter initia calida --- et cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant, post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere; ventrem ipsum liquare, dato lacte et vino salso frigida; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor universus detur sed paulatim. Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente vero tempore opus est gestari, maximeque navigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt. Assa caro danda valens, et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed

v1.p.426
quae per vinos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare, altero quoque die vinum vel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.

20 Intra ipsa vero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum xordayo/n, plenioris ei0leo/n nominavit: a plerisque video nunc illum priorem ei0leo/n, hunc koliko/n nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem movet. Fit alterutro loco inflammatio; nec alvus nec spiritus infra transmittitur. Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, vetus est. Adicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius aut niger.— Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admovere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum evocare abunde est. Tum animadvertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alvi ductio utilis non est: si infra est, alvum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est. Ducitur aut percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur. Si nihil tumet, duas

v1.p.428
manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque deducere: invenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda necne alvus sit. Illa communia sunt; calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in alvum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Ubi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura vitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem. Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur: potui vero nihil --- praeterquam puram aquam. Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque vitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus: nam facile id malum redire consuevit, et, sive cum frigus subit sive aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis revertitur.