De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

18 A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia.

v1.p.420
Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest: nam simul et deiectio et vomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra vel varia. Ergo eo nomine morbum hunc choleram Graeci nominarunt. Praeter ea vero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.— Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et vomere. Vix umquam fit ne vomitus sequatur: sed etiamsi incipit, miscuisse tamen novam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est vomitum esse subpressum. Si id incipit, protinus ab omni potione abstinendum est: si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur. Quod si vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admovendumque naribus est
v1.p.422
puleium ex aceto, vel polenta vino adsparsa, vel menta --- secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, vel polenta adiecta vel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut venter effudit, totiens per haec vires restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio vinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si vehementem infirmitatem adiuvari posse tribus guttis putavit, erravit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superinponendum. Ubi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio utique in balneum ire; paulatim se cibo reficere. Somno quisquis facile adquiescit --- itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.

v1.p.424

19 Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui --- et longus esse consuevit; coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est; alvus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur.— Commodissimum est inter initia calida --- et cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant, post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere; ventrem ipsum liquare, dato lacte et vino salso frigida; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor universus detur sed paulatim. Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente vero tempore opus est gestari, maximeque navigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt. Assa caro danda valens, et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed

v1.p.426
quae per vinos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare, altero quoque die vinum vel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.