De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

14 A compagine corporis ad viscera transeundum est, et inprimis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci vocant. Eius haec condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.— Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. Tum si satis valet, gestando aegrum digerere; si

v1.p.410
parum, intra domum tamen dimovere: potionem autem hysopi --- cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua vel hysopum vel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque alvum adstringentibus, sed paullo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae vel halicae vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Ubi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adiuvandae sunt aqua mulsa. Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt. Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum levatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis parvum acerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a vino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumitur.

15 Alterius quoque visceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit: h(patiko\n Graeci vocant. Dextra parte sub praecordiis vehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem pervenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Ubi male est, bilis evomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultates; accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.— Initio sanguinem mittere optimum est: tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum. Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris vel apsinthium adicitur; post haec malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt, praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilis in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum,

v1.p.414
sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere vel sorbitioni vel potioni licet, sic tamen, ut parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus: vitandus omnis labor, omnis vehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusionibus corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; item liberalis unctio et in balneo sudor. Si vero iecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam vomicam adurunt.

16 At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: venter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.— Hoc vitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Unctiones frictionesque et sudores neces-

v1.p.416
sarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta vel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, eiusdem generis venatio. Potui vero ieiuno dari debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim vel praecipue lienem coercet. Quod animadversum est in iis animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen vel cuminum vel apium vel serpullum vel cytisus vel portulaca vel nepeta vel thymum vel hysopum vel satureia: haec enim inde commodissime videntur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur; praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant. Inponenda quoque extrinsecus sunt quae levent. Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci vocant; fit ex lini et nasturci semine, quo vinum et oleum adicitur; fit ex cupresso viridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur. Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo
v1.p.418
adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.

17 At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus vomitus accedit.— Oportet conquiescere, cubare molliter, solvere alvum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; adicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver; quae maxime inde urinam movere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa: si vero dolor tantum levandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.

18 A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia.

v1.p.420
Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest: nam simul et deiectio et vomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra vel varia. Ergo eo nomine morbum hunc choleram Graeci nominarunt. Praeter ea vero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.— Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et vomere. Vix umquam fit ne vomitus sequatur: sed etiamsi incipit, miscuisse tamen novam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est vomitum esse subpressum. Si id incipit, protinus ab omni potione abstinendum est: si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur. Quod si vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admovendumque naribus est
v1.p.422
puleium ex aceto, vel polenta vino adsparsa, vel menta --- secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, vel polenta adiecta vel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut venter effudit, totiens per haec vires restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio vinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si vehementem infirmitatem adiuvari posse tribus guttis putavit, erravit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superinponendum. Ubi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio utique in balneum ire; paulatim se cibo reficere. Somno quisquis facile adquiescit --- itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.

v1.p.424

19 Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui --- et longus esse consuevit; coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est; alvus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur.— Commodissimum est inter initia calida --- et cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant, post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere; ventrem ipsum liquare, dato lacte et vino salso frigida; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor universus detur sed paulatim. Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente vero tempore opus est gestari, maximeque navigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt. Assa caro danda valens, et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed

v1.p.426
quae per vinos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare, altero quoque die vinum vel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.