De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

1 Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint: nunc de iis dicam, quae sunt in partibus. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero.

Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.

Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur; illa spiritum, hic cibum recipit. Quibus cum diversae viae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsu-

v1.p.356
mimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.

Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ibi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub corde atque pulmone traversum ex valida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit; idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec viscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.

Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum; quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quattuor fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima

v1.p.358
parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes vero diversi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis super conteguntur.

Ac viscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervosus: a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia cum ventriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transversum esse supra (Section: 4) posui.

Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur. Hanc iuncturam πυλωρόν Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.

Ab ea ieiunium intestinum incipit, non ita inplicitum; cui tale vocabulum est, qui numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.

Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer inplicitum: orbes vero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conversi et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.

Deinde id intestinum cum crassiore altero transverso committitur; quod a dextra parte incipiens,

v1.p.360
in sinisteriorem pervium et longum est, in dexteriorem non est, ideoque caecum nominatur.

At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum; deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus iungitur, atque hinc dextra recurvatum in imo derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.

Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte leve et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.

At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur: ureteras Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.

Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. Ipsa soluta atque liberior est, aliter in viris atque in feminis posita: nam in viris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa vulva sustinetur.

Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a cervice huius descendit ad colem: in feminis brevius et plenius super vulvae cervicem se ostendit. Vulva autem in virginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus vero, nisi ubi gravidae

v1.p.362
sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recte tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit: ab exteriore parte evidenti cute, ab interiore levi membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a Graecis nominatur.

2 His velut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite; sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium dolor, et si qui similis est, alias erit explicandus (libb. VI.6-9, VII.7-12).

In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem κεφαλαίανGraeci vocant; cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat. Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium. Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque gravis neque periculosa, per hominis aetatem est: interdum gravior dolor sed brevis, neque tamen mortiferus, qui vel vino vel cruditate

v1.p.364
vel frigore vel igne aut sole contrahitur. Hique omnes dolores modo in febre, modo sine hac sunt; modo in toto capite, modo in parte, interdum sic ut oris quoque proximam partem excrucient. Praeter haec etiamnum invenitur genus, quod potest longum esse; ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit: ὑδροκέφαλον Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leve est, qua sit ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent (I.4). Quae vero auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo febrium curatio exposita est (III.3-17). Nunc de ceteris dicendum est.

Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternumenta evocare, nihil adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate origo est. Si vero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem; dein considerandum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit,

v1.p.366
spongiam concavam inponere subinde in aqua frigida expressam; unguere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliave refrigerantia cataplasmata. At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput vehementer perfricare; deinde calido oleo implere, veste velare. Quidam id etiam devinciunt; alii cervicalibus vestimentisque onerant, et sic levantur; alios calida cataplasmata adiuvant. Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et iis uti, quae experimentum adprobarit. At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra (Section: 7) praeceptum est, vel salsa, vel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa in omni vetusto capitis dolore communia sunt: sternumenta excitare, inferiores partes vehementer perfricare; gargarizare iis, quae salivam movent; cucurbitulas temporibus et occipitio admovere; sanguinem ex naribus extrahere; resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat; candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere; ubi levatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi: si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.

v1.p.368

Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est; deinde inponere sinapi sic ut exulceret; si id parum profuit, scalpello utendum est. Illa cum hydropicis communia sunt: exerceatur, insudet, vehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue moventibus.

3 Circa faciem vero morbus innascitur, quem Graeci κυνικὸν σπασνὸν nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam pervertitur ideoque nihil aliud est quam distentio oris. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio; somnus in promptu est.— In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum eo malum non est, ducere alvum: si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinum. Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breviore sed vehementi. Prodest etiam movere sternumenta; caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur; post perfusionem iterum perfricare; sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem

v1.p.370
sinapi, donec adrodat, imponere. Cibus aptissimus ex media materia est.

4 At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum vel hysopum vel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput et os et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare; lasere linguam ipsam linere; manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam; magna vi luctari, ut verba exprimantur; exerceri retento spiritu; caput saepe aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde vomere.