6 Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione vero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est,
v1.p.252
ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic venae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo vero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet. Ac ne illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiam corruptae. Illud videndum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur
--- , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet. Satis autem convenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.
Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresve sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam
v1.p.254
etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio. Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat. Ob quam causam periti medici est non protinus ut venit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari vultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admovere. Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant. Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque aria inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit; si color aut rubore aut pallore novo mutatus est; si oculi graves et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si venae non
v1.p.256
aequalibus intervallis moventur. Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco adversus, ut omnes notas ex voltu quoque cubantis percipiat. Ubi vero febris fuit ac decrevit, expectare oportet, num tempora partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Huius autem rei causa continere aeger sub veste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger videtur, leviter sub veste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam levissima maximeque sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id si stomachum offendit, supervacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio. Dari vero in vicem eius potest vel intrita ex aqua calida vel halica elota; si firmus est stomachus et
v1.p.258
compressa alvus, ex aqua mulsa; si vel ille languet vel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est: secundo vero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel holus vel conchylium vel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi vero aut desinunt aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi. Ponendi vero aegro varii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis vires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem vitet. At si neque vis neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios: eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius valetudo est.
Sunt aliae quoque in febribus observationes necessariae. Atque id quoque videndum est, quod quidam (prohoem. 55) solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit.
Nam si adstrictum est, ducenda alvus est, movenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere
v1.p.260
morborum emisisse sanguinem, concussisse vehementibus festationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, vigiliam prodest. Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fovere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius sunt rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malva, vel iure etiam concharum musculorumve aut lucustarum: neque danda caro nisi elixa est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget. Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari vinum; poterit semel aut bis interponi Graecum salsum.
Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum. Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut vetus morbus est. Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro vel sale, quae cum oleo miscentur; ac si levius id vitium est, oleo corpus ungendum; si vehementius, rosa vel melino vel murteo, cui vinum austerum sit adiectum. Quisquis autem fluore aeger est, cum venit in balineum, prius ungendus, deinde in solium
v1.p.262
demittendus est. Si in cute vitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur. Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;si venter profluit, calidum, si sudores nocent vomitusve sunt, frigidum.
7 Desiderat quoque propriam animadversionem in febribus pestilentiae casus. In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere alvum. Si vires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est: si id parum tutum est, ubi febris aut tenuate est aut levata est, vomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, vinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis eiusdem. Nam quo celerius eiusmodi tempestates corripiunt, eo maturius auxilia etiam cum quod temeritate rapienda sunt. Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri ut viri curari debent. Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere alvum, non cruciare vigilia fameque aut nimia siti, non vino curare satis convenit. Vomitus post febrem eli-
v1.p.264
ciendus est, deinde dandus cibus ex levissimis, tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineatur; 30 ad similem cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.
2 Si vero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est; quae miscenda manu sunt, donec albescant. Eo conclavi tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est. Possunt etiam super stomachum inponi folia vitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia vexandus est. Alendus maturius est, id est a tertio die, et ante cibum idem perungendus. Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione vomere cogendus est; tum dandum frigidum holus, aut pomum ex iis, quis stomacho conveniunt. Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. Cum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem. Cum iam venter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, vomere debet. Quidam ne vomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa veste
v1.p.266
operiendus est, et collocandus ut dormiat; fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus venit; per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens vel in thorace vel in pulmone vel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluvium alvi fuit. Si quis autem in huiusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.