De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

25 Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant; isque longis adnumeratur: signo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem convertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. Ubi vetus morbus est, digiti in manibus ponderibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.— Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde vires reficiendae et ducenda alvus; post haec ubi corpus levatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu; sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut vires conserventur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;

v1.p.344
vinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri videtur.

26 Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ἀποπληξίαν hunc Graeci appellant.— His sanguis mittendus est; veratro quoque albo, vel avi ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a vino abstinendum.