De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

22 Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit. Atque huius quoque plures species sunt. Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullius vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit: a)trofi/an Graeci vocant. Ea duabus fere de causis incidere consuevit; aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus quam debet adsumit: ita quod vel deest infirmat, vel quod superat corrumpitur. Altera species est quam Graeci kaxeci/an appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidve simile incidit. Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant. Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci phthisin nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat; huic exulcerato accedit; ex hac febricula levis fit, quae etiam cum quievit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur,

v1.p.326
interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.

Cum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit, qui laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat. Si vero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perveniat. Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato; per manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut inposita resina et abducta subinde idem facere. Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi vero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus est; movenda urina.

v1.p.328

At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde alvus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Utilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem. Cibis vero opus est copiosis, variis, boni suci, quique etiam si minus facile corrumpantur, vino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo serventur.

Quod si mali plus est et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is moribus, cum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est. Si navigationem aliqua res prohibet, lectica vel alio modo corpus movendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent; et devitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces

v1.p.330
velandae; tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua.Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sine biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum alienum est. Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana vel ex halica vel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in vicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque vel ex pruna cerebellum vel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum adsumi debet leve, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. Si vehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ὠμοπάτασGraeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui
v1.p.332
per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae; thorax levi manu pertractandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque. Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum, Ceteris diebus bibenda aqua; tum vinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse. Medicamentum etiam est vel plantaginis sucus per se, vel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, vel inter se mixta et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt victus, vehiculum et navis, sunt sorbitio. Alvus cita utique vitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a vino, balineo, venere.

23 Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis vel maior nominatur. Homo subito conci-

v1.p.334
dit, ex ore spumae moventur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius viros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et vitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in pullis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione autem nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur. Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, convenit, sed media materia: nam et viribus opus est et cruditates cavendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, vomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.

v1.p.336

Ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti vim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus est, protinus eo fratre victus adhibito, qui supra (Section: 3, 4)conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis missione vel ductione alvi vel nigro veratro, sicut praeceptum est (Section: 3). Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi (Section: 3), nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra (Section: 3) scripta sunt, adiectis. Ubi mane experrectus est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; urbs ante noctem ambulatione utatur; iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter neque

v1.p.338
caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo veteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id tantum utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra (Section: 3) conprehensi sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent excepimus (Section: 3).

24 Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet,

v1.p.340
fit luteum. Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.

Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam movent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ergo ubique, si satis virium est, validiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat; tum altero triduo validiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus victus reverti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco vino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat. Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo; si aestas, frigidis natationibus;

v1.p.342
lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus videtur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, vel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.

25 Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant; isque longis adnumeratur: signo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem convertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. Ubi vetus morbus est, digiti in manibus ponderibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.— Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde vires reficiendae et ducenda alvus; post haec ubi corpus levatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu; sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut vires conserventur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;

v1.p.344
vinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri videtur.

26 Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ἀποπληξίαν hunc Graeci appellant.— His sanguis mittendus est; veratro quoque albo, vel avi ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a vino abstinendum.