De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

20 Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audacem mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta evocentur, et iis, quae odore foedo movent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, veratrum, castoreum, acetum, alium, cepa. Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu cervinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum movent. Tharrias vero quidam accessionis id malum esse dixit, levarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non levetur aut levata quoque ea somnus urgueat. Nam si expergiscitur, adhibere --- eum sopito supervacuum est: neque enim vigilando melior fit, sed per se, si melior est, vigilat. Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris

v1.p.310
levissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra (2, 3) comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.

Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fovendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontive inpositum sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inveniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie gravis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adiuvat. Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem servanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorve horis castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbi-

v1.p.312
tionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.

21 Sed hic quidem acutus est morbus. Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: hydropa Graeci vocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo ventre vehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita movetur, ut impetus eius conspici possit. Primum τυμπανείτην, secundum λευκοφλεγματιάν vel ὑπὸ σάρκα, tertium ἀσκέιτην Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe vero hoc malum per se incipit, saepe alteri vetusto morbo maximeque quartanae supervenit. Facilius in servis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est. Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque --- non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negavit posse

v1.p.314
sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitavit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia: at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde evomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis summovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est (capp. IV-XVII). Si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupavit, iisdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipsum contineat. Evocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida vel Laconico vel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes
v1.p.316
sunt, quales super Baias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut vitam sustineat, optimaque est, quae urinam movet. Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex iis aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia quam σταφίδα ἀγρίαν Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen: illud cyperon, hoc σχοίνονnon Graeci vocant; quae quotiens posuero, non quae hi nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo. Primo tamen quae levissima ex his sunt id est rosae folia vel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie ventrem metiri et, qua conprehendit alvum, notam imponere, posteroque die videre, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et vinum dedisse memoriae prodidit.

Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si vehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere. Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione vehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a ventre abstinendum est: inponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est; servanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.

At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si vires patiuntur,

v1.p.320
ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum revertatur. Cibus valens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut invicem biduo triduove modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si valens est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra (Section: 10) dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.

Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse servatum a pluribus video. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superonere: si per talia auxilia venter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur. Neque ignoro dis-

v1.p.322
plicuisse Erasistrato hanc curandi viam: morbum enim hunc iocineris putavit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae vitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius visceris unius hoc vitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi subsistit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Convenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile in hoc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt. Insequentibus diebus et is et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes et idoneos cibos, donec ex toto convalescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio vomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.