2 Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit, non in iis solis, in quibus semper ita se habet, sed in iis quoque, in quibus variat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones
v1.p.222
et dolores graves urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeve febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore volumine (II. 5, 2, 3) exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt; eaque, quod descrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum graviores dolores accessionesque veniunt, eaeque et ante, quam proximae, revertuntur et postea desinunt. Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea vero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt
--- Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam iis inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet vim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem.
v1.p.224
Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus iis prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur.
Sed cum ab iis coeperim (lib. II. 2), quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt (lib. II. 2), incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde invicem alternis diebus modo aqua modo vinum, donec omnis causae metus finiatur. Per haec enim saepe instans gravis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut vomitu aut sudationibus aut vino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leviora indicia fuerunt, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuvat; si paulo graviora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo
v1.p.226
carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a vino, ab omni motu corporis abstinere, cum vehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
3 Atque haec quidem sanis facienda sunt tantum cum causa metuentibus. Sequitur vero curatio febrium quod et in toto corpore et vulgare maxime morbi genus est. Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit. In prioribus et morbi --- sunt et medicina.
Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die revertitur.
Tertianarum vero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est. Id genus plerique medici ἡμιτριταῖον appellant.
Cottidianae vero variae sunt et multiplices.
v1.p.228
Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequitur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae
--- vix quicquam aut nihil remittant sed continuent. Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque invicem altero die lenior, altero vehementior
--- : aliae tempore eodem postridie revertuntur, aliae vel serius vel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem movent, aliae non movent; atque alias per sudorem ad integritatem venitur, alias tantum corpus inbecillius redditur. At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt. Ex quo saepe evenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaque alicui priori respondeat. Interdum vero accessiones remissionesque sint, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset: sed quod evidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re sed de verbo controversiam movent, qui, cum
v1.p.230
aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi vere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt.