De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

16 At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui (15, 4-6), exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leviter ambulare, considere diligenter involutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et vinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde vacuo tempore et moveri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat. Prodestque in vetere quartana subinde mutare victus genus, a vino ad aquam, ab aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde vomere; iure vel --- pulli gallinacei ventrem resolvere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere vel aceti cyathos duos, vel unum sinapis cum tribus Graeci vini salsi, vel misti paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moveatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quievit, diu meminisse eius diei convenit, eoque vitiare frigus, calorem, cruditatem,

v1.p.288
lassitudinem: facile enim revertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.

17 At si ex quartana facta cotidiana est, cum id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, vespere tantummodo aquam potui dare: tertio die saepe fit, ne febris accedat. Sed sive fuit sive non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus. At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est.