12 Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque
v1.p.276
alvi ductio neque balineum neque vinum neque medicamentum aliud recte datur: incertum est enim, quando febris ventura sit: ita fieri potest, ut, si subito venerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inventum. Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae gravissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum vices possumus. In his autem, cum inveteraverunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde dividienda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et vomere eum cogere: nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit. Si ibi quoque
--- senserit, nihilo minus idem sub expectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe id discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere:
v1.p.278
siquidem ea quoque adsumpta calorem movent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est (11, 1), antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus validioribus, totum corpus circumdet maximeque involutis extinctis testis et titionibus. Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa vestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horret: saepe enim pertinacia iuvantis malum corporis vincit. Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda alvus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerato corpori prodest. Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio. Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet, caro glutinosa: vinum, cum dabitur, austerum.
13 Haec ad omnes circuitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti: si res inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum, magisque si horrore sublato haec superest.
14 Si vero tertiana, quae ex toto intermittit,
v1.p.280
aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde vinum dabat. Quod, quamvis pleraque praecepta eius viri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim anceps. Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere, quinto post horrorem vomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et vinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febr accedat. Id saepe posse fieri verisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, vomitus, alvi ductionis, vini per triduum, ne vinum nisi post accessionem die septimi bibat. Si vero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in vetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam: postero die, qui vacat, ab exercitatione unctioneque aqua tantum contentus conquiescat. Et id quidem optimum est: si vero inbecillitas urgebit, et post febrem vinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.
v1.p.282
15 Eadem in quartana facienda sunt. Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem: si quarto die cum horrore febris revertitur, vomere, sicut ante (12, 3) praeceptum est; deinde post febrem modicum cibum sumere, vini quadrantem. Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta. Septimo die balineo frigus praevenire; si febris redierit, ducere alvum; ubi ex eo corpus conquieverit, in unctione vehementer perfricari; eodem modo sumere cibum et vinum; biduo proximo se abstinere, frictione servata. Decimo die rursus balneum experiri; et si postea febris accessit, aeque perfricari, vinum copiosius bibere. Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant. Si vero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam alvum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut
v1.p.284
sustinere aliquis possit, tamen etiam febre liberatus vix refectioni valebit: adeo, si febris saepius accesserit, concidet. Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea, quae supra (12) scripta sunt expugnandus; deinde post febrem oportebit ungui et vehementer perfricari, cibum et validum et fortiter adsumere, vino uti quantum libebit; postero die, cum satis quieverit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine secundo, tertio die abstinere. Quo die vero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At si in opere occupavit, tum demum se recipere. In eiusmodi valetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum. Si venter adstrictus est, solvendus est. Sed haec facile validiores faciunt: si inbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est; si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est. Si haec quoque vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est; dandaque opera est, ne qua
v1.p.286
cruditas in cotidianam id malum vertat. Nam quartana neminem iugulat: sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est; quod tamen nisi culpa vel aegri vel curantis numquam fit.