De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
10 Considerandum est etiam, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant, id est, num caput doleat, num lingua aspera, num praecordia intenta sint.
Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere; deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his invicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam iisdem lanam sucidam inponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. Si ista parum iuvant, teri potest vel iris arida vel nuces amarae vel quaelibet herba ex refrigerantibus;
At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat; deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida veniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant. Notae vero inflammationis sunt quattuor: rubor et tumor cum calore et dolore. Quo magis erravit Erasistratus, cum febrem nullam esse sine hac dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc eius statim ipsa febris solvet. At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit. At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
11 Solet etiam ante febres esse frigus idque vel molestissimum morbi genus est. Ubi id expectatur,