Sanguinem incisa vena mitti novum non est: sed nul paene esse morbum, in quo non mittatur, novum est. Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus vetus est: in pueris vero idem experiri et in senioribus et in gravidis quoque mulieribus vetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam. Postea vero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius observationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium
v1.p.156
debeat. Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae vires sint. Ergo si iuvenis inbecillus est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis emittitur: emoritur enim vis, si qua supererat, hoc modo erepta. At firmus puer et robustus senex et gravida mulier valens tutuo curatur. Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest; mulierique praegnati, post curationem quoque, viribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum vel senem vel in una muliere duo corpora simul sustineat. Interest etiam inter valens corpus et obesum, inter tenue et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem eiusmodi sustinent: celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur; ideoque vis corporis melius ex venis quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum. Nam si materia
v1.p.158
vel deest vel integra est, istud alienum est: at si vel copia sui male habet, vel corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus, venaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit; item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est; item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem vix pati posse videatur: sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere. De quo dubitari in eiusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium ubi experiri quam nullum; idque maxime fieri debet, ubi nervi resoluti sunt; ubi subito aliquis ommutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris accessio paene conecit, paremque subsequi verisimile est neque eam videntur sustinere aegri vires posse. Cum sit autem minime crudo sanguinis mittendus,
v1.p.160
tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim semper concoctionem res expectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat; idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet; ideoque ei rei videtur aptissimus adversae valetudinis dies secundus aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum. Quod si vehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est; expectanda ergo remissio est: si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamvis peior, sola tamen tamen occasio non omittenda est. Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est: satius est enim in primo levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat. Mitti vero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius,
v1.p.162
ex ea ipsa parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, iuxta talos. Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim averti materiae cursum: at illo modo in id ipsum, quod gravat, evocari. Sed id falsum est: proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne venit quidem. Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si quod in umero vitium est, ex altero brachio: credo quia, si quod parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent. Avertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur. Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere. Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est: iuncta enim est venae arteria, his nervi. Ita, si nervum scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis vehementer erumpat, efficit. Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita
v1.p.164
comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque venam incidit: nonnumquam etiam ea latet neque facile reperitur. Ita multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium vena est. Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere. Nam si is crassus et niger est, vitiosus est, ideoque utiliter effunditur: si rubet et perlucet, integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat; protinusque is supprimendus est. Sed id evenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit. Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat; quod quamvis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposisto expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus eius resolvatur iterumque sanguinem fundat. Sive autem primo sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est; ideoque protinus brachium deligandum habendumque ita est, donec valens cicatricula sit; quae celerrime in vena confirmatur.
Cucurbitularum duo vero genera sunt, aeneum et corneum. Aenea altera parte patet, altera clausa est: altera cornea parte aeque patens altera foramen
v1.p.166
habet exiguum. In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat. Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit. Utraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit: ac si cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur. Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet. Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo avertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamvis iam eis spatium aliquod accessit, sive corrupta materia sive spiritum male habente: in acutis quoque quibusdam, si et levari corpus debet et ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur; idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum neque umquam pericu
v1.p.168
losum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum vitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita levius praesidium esse, nec posse vehementi malo nisi aeque vehemens auxilium succurrere.
Deiectionem autem antiqui variis medicamentis crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque aut nigrum veratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam λεπίδα χαλκοῦ Graeci vocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac vel asininum aut bubulum, vel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant. Sed medicamenta stomachum fere laedunt: alvus si vehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum veratrum nigrum aut atra bile vexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et ventrem molliant; suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.
Plerumque vero alvus potius ducenda est; quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen
v1.p.170
servatum sit, video plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is secutus videtur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum vel bis non omittatur: si caput grave est; si oculi caligant; si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant; si in imo ventre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se umorve aliquis aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se venter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, cum opus sit, vires non patiuntur tempusve eius rei praeterit, aut si multum ante morbum aliquis potavit; aut si is, qui saepe vel sponte vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam. Servanda vero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo diuque in adversa valetudine exhausto, neve in eo, cui satis alvus cottidie reddit quive eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput multo gravius periculum efficit. Pridie vero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam
v1.p.172
calidam bibere, ut superiores eius partes madescant; tum inmittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore, mulsa; si leni, ea, in qua faenum Graecum vel tisana vel malva decocta sit, si reprimendi causa, ex verbenis acris autem est marina aqua vel alia sale adiecto; atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adiecto vel oleo vel nitro vel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit. Cum vero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et ne viris deficiant, utique eo die cibum adsumere; qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.