De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque vel ex milio vel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et virides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt; item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho convenire, neque, quicquid stomacho convenit, protinus boni suci esse.

Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum,

v1.p.206
atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca; bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere. Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.