De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Mali vero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe;

v1.p.202
lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum vel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.

Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amylum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est; quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis; item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis. Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.