Ante adversam autem valetudinem, ut supra (II prooem. 1) dixi, quaedam notae oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consuevit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam revolvuntur. Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in iis, quae superant, est quod morbus demat; in iis, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem inca
v1.p.98
luit; si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura vel genua vel coxas. Item si marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus gravior est; si circa frontem intentae venae moventur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine periculo evasit: ille sollicitari debet, cui haec nova sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.
Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si facile
v1.p.100
convertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt: quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore evanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλικρινέσ Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leve, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur. At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa
v1.p.102
est neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere volt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque vero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine voluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si
v1.p.104
venae quoque ibi vehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere ventre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum singultum esse vel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postve longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem revertantur, quaeve semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leventur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio. Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumve aliquod esse resolutum; ex quo casu quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita vel bilis est mixta, peiorque, si viridis aut niger. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et levia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus
v1.p.106
factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis maxime. Alvus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leve, album, idemque subpallidum; vel si est aut lividum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.
Post haec indicia votum est longum morbum fieri: sic enim necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut cervices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit; item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si levia atque alba rubrave
v1.p.108
sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.
Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima vero iam ventum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures et imis partibus leviter aversae, cutis circa frontem dura et intenta: color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit neque ventris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est. Si vero in morbo vetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in iisdem venulae pallent, pituitaque in iis innatans novissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens alvus expressit; eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae et supercilia aliquave ex his pervertuntur; isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non videt. Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et
v1.p.110
inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut lividum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo vel insania pulmonisve dolore vel capitis in veste floccos legit fimbriasve deducit, vel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt. 7 Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest; cuive in eodem febris corporisque habitu cervix convertitur sic, ut devorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate vexatur; aut qui epoto veratro exceptus distentione nervorum est; aut qui ebrius ommutuit: is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit. Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
v1.p.112
et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in recenti morbo bilis atra vel infra vel supra se ostendit; cuive alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum. Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peiorave accesserint; quae quo leviora graviorave subsecuta sunt, eo vel seriorem mortem vel maturiorem denuntiant. Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo vomitus, qui varius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est. Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in viris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris vero quae tenuis et diluta est. Alvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti vero iam esse denuntiat, quae livida eademque
v1.p.114
vel nigra vel pallida vel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.
Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant? quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse. Quin etiam vir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem vitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obvius intellexit quendam vivere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit. Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat. Non si quid itaque vix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in iis tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in iis quoque, quae salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid convertunt. Neque id evitare humana inbecillitas in tanta varietate cor
v1.p.116
porum potest. Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.
Sed cum proposuerim signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut venturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut visceribus aut alvo laborant. Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut
v1.p.118
subitam deiectionem aut febriculam instare. Ubi pedes turgent, longae deiectiones sunt; ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter cutem instat: sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra parte ventris invicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum proficisci videtur. Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (στρόφουσ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis solvuntur. Calor autem articulorum prout in pedibus manibusve aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nervi contrahantur, aut si id membrum ex levi causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheiragramve, vel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes gravis habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur. Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum vitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque
v1.p.120
morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora iisdem dolent noctuque corpora insudant. Si frons prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu vehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuvenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem, quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur. Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est. Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem viridis aut viscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica vel renes exulcerati sunt. Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem
v1.p.122
coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile vel rufum vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes dolent, in eadem vesica vitium est. Calculosi vero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur paulatimque; interdum etiam sine voluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem levant. Gravitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; atque ea cursu omnique motu agentur. Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, inplicant. Feminae vero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur: nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum sentiunt. At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone vitium est. Mulieri gravidae sine modo fusa alvus excutere partum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit: durae
v1.p.124
mammae sanum illud esse testantur. Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum vel rigor timeri potest: at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor vel insania expectanda est: interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur. Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur. Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obversentur. At quibus magni lienes sunt, iis gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguinis aliqua parte prorumpit; quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat. Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur. Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Urina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.
v1.p.126
Haec vero, cum sine febre quoque vel latentium vel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae, vel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die vigilia, vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor id non coegerit, item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt. Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque dolor acutus cum febre continua vehementique saepe mentem turbat; ex eo casu iuveniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt: ita sustinent, dum is adfectus in pus vertatur. Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit;
v1.p.128
idque saepe intra septimum diem occidit. Quod nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alvi longam resolutionem tormina, post haec intestinorum levitas oritur; post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania; post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio; ubi caput vulneratum est, delirium; ubi vigilia torsit, nervorum distentio; ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium. Suppuratio vero pluribus morbis excitatur: nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuvenioribus tamen: nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur. Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit. Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus partibus fit abscessus; ac si inter ipsa viscera non fit, circa aures erumpit. Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in ventre est; is, qui supra
v1.p.130
umbilicum quam is, qui infra est. Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis vel in articulis aliquid abscedit. Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transversum septum, quod Διάφραγμα Graeci vocant, fit abcessus. Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitat aut circa vicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum. Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis aut inhorruit aut gravitatem eius partis sensit. Sed hae vomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat: ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo videtur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi cavi sunt, malae rubent, venae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur. Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, vomica vel ante
v1.p.132
vel circa vicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius solventur. Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consecuta et reliquum corpus invaluit, pedes tamen decidunt.