Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut balneo. Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus. Praeter haec sole quoque et exercitatione movetur. Utiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est. Ac nervorum quoque quaedam vitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt convenire: sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre vel inter initia
v1.p.186
morborum vel etiam gravibus morbis tenentur. Cavendum autem est, ne quid horum vel in febre vel in cruditate temptetur. At balnei duplex usus est: nam modo discussis febribus initium cibi plenioris vinique firmioris valetudinis facit, modo ipsam febrem tollit; fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit. Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiva est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lavari potest. At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartove die revertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est. Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat. Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita: in iis vero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque
v1.p.188
corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere valetudinis solet. Inbecillus homo iturus in balneum vitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur. Ubi in balneum venit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur: si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, vitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum. At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fovendum os aqua calida; tum in solio descendendum est, atque ibi quoque videndum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod vix fieri potest, si priora recte cesserunt: certum autem signum inutilis balinei est. Ante vero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione valetudinis suae cognoscat. Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leviter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda virium ratio est; neque committendum, ut per aestum anima deficiat; sed maturius is auferendus curioseque vestimentis involvendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid adsumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quidlibet eorum calfactum et in linteum coniectum: si minore vi opus est, etiam solum linteum, at si maiore, exstincti
v1.p.190
titiones involutique paniculis et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replenitur utriculi, et in vasa fictilia a similitudine quas lenticulas vocant, aqua coicitur; et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fovendum est, conlocatur
--- iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leviter aspergitur: ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde invicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo nervis opitulatur. His omnibus commune est digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, vel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur (III, IV).
Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuvant, ad ea veniendum est, quae alunt, id est, cibum et potionem. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae valetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes (III, IV) liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse
v1.p.192
(valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager; omnem grandem avem, quales sunt anser et pavo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium valentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.
In media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidive saliuntur.
Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
Sed quamvis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia vel valentior est vel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quem αὐτόπυρον Graeci vocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.
Ex leguminibus vero valentior faba vel lenticula quam pisum. Ex holeribus valentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca vel quae specialiter
v1.p.194
radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca vel cucurbita vel asparagus. At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, pamulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.
Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentior ea, quae pedibus quam quae volatu magis nititur: et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores aves quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leviorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
Inter domesticas vero quadrupedes levissima suilla est, gravissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.
Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen gravissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde ii qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leviores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.
Neque vero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam
v1.p.196
magnitudinem inplevit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedove cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leviora sunt, adeo ut in media materia poni possint. Ex avibus colla alaeve recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum vero pertinet, frumentum quoque valentius est collinum quam campestre; levior piscis inter saxa editus quam in harena, levior in harena quam in limo. Quo fit, ut ex stagno vel lacu vel flumine eadem genera graviora sint, leviorque qui in alto quam qui in vado vixit. Omne etiam ferum animal domestico levius, et quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est. Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, nova quam vetusta plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa. Ovum durum valentissimae materiae est, molle vel sorbile inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, vel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis valentissimi generis est. At acetum et id vinum, quod paucorum annorum vel austerum vel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet.
v1.p.198
Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo vino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est. Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uva est, eo valentius est. Aqua levissima pluvialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex nive aut glacie: gravior his ex lacu, gravissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam levis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur. Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro viribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex levioribus potest: magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet.
Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra (18, 2) nominavi; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; verna lactuca, urtica, malva, cucumis, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae; ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; vinum dulce vel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro servatae sunt; vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.