De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
Abstinentiae vero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim convenit iuxta inediam
v1.p.184
protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis adiuvat laborantem quam tempestiva abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi --- tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsi modum vindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui vehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, vel tempore vel modo vel genere peccatur.