Igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiemps; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae; pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque evenit, noxium est.
Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales quam subsolani vel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens salubris, a mari gravis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior valetudo est, sed priores morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt et promptius finiuntur. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum
v1.p.88
fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.
At aetas media tutissima est, quae neque iuventae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut in iuventa decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est.
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἀποστήματαGraeci nominant, bilis atra, quam μελανχολίαν appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.
At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.
Vix quicquam ex his in autumnum non incidit: sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci φθίσινnominant, urinae difficultas, quam στραγγουρίαν
v1.p.90
appellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, levitas intestinorum, qui lienteria vocatur, coxae dolores, morbi comitiales. Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios novis morbis conficit; et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant. Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est; quamvis variis rationibus nocet.
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in visceribus mali contrahitur, inritat.
Ex tempestatibus aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus spissat et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum. Ceteri venti, quo vel huic vel illi propiores sunt, eo magis vicinos his illisve affectus faciunt. Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat; ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert; illud spasmos, hoc tetanos Graece nominatur; nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat. In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur; per imbres longae febres, alvi deiectiones, angina, cancri,
v1.p.92
morbi comitiales, resolutio nervorum (paralysin Graeci nominant). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint. Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus. Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae vero, quae gignunt, inbecillos vixque vitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent. At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam phrenesin appellant, celerrime rapiunt. Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi. At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur. Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit: durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et ii morbii, qui ex atra bile nascuntur.
Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique
v1.p.94
his vero optime valent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuvenes hieme quique inter iuventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est. Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant. Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones; maximeque caninis dentibus orientibus male habent; quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est. At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, verrucarum quaedam genera dolentia ἀκροχορδόνασ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur. Incipiente vero iam pube, et ex iisdem multa, et longae febres, sanguinis ex naribus cursus. Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; fereque iuvenes sunt, qui sanguinem expuunt. Post hanc
v1.p.96
aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum ἁιμορ Graeci appellant) profusio. In senectute spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus (καχεξίαν Graeci appellant), nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et quae secuntur hanc, tormina vel levitas intestinorum ceteraque ventris fusi mala. Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit.
Ante adversam autem valetudinem, ut supra (II prooem. 1) dixi, quaedam notae oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consuevit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam revolvuntur. Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in iis, quae superant, est quod morbus demat; in iis, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem inca
v1.p.98
luit; si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura vel genua vel coxas. Item si marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus gravior est; si circa frontem intentae venae moventur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine periculo evasit: ille sollicitari debet, cui haec nova sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.
Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si facile
v1.p.100
convertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt: quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore evanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλικρινέσ Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leve, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur. At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa
v1.p.102
est neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere volt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque vero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine voluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si
v1.p.104
venae quoque ibi vehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere ventre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum singultum esse vel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postve longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem revertantur, quaeve semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leventur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio. Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumve aliquod esse resolutum; ex quo casu quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita vel bilis est mixta, peiorque, si viridis aut niger. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et levia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus
v1.p.106
factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis maxime. Alvus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leve, album, idemque subpallidum; vel si est aut lividum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.
Post haec indicia votum est longum morbum fieri: sic enim necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut cervices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit; item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si levia atque alba rubrave
v1.p.108
sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.
Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima vero iam ventum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures et imis partibus leviter aversae, cutis circa frontem dura et intenta: color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit neque ventris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est. Si vero in morbo vetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in iisdem venulae pallent, pituitaque in iis innatans novissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens alvus expressit; eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae et supercilia aliquave ex his pervertuntur; isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non videt. Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et
v1.p.110
inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut lividum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo vel insania pulmonisve dolore vel capitis in veste floccos legit fimbriasve deducit, vel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt. 7 Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest; cuive in eodem febris corporisque habitu cervix convertitur sic, ut devorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate vexatur; aut qui epoto veratro exceptus distentione nervorum est; aut qui ebrius ommutuit: is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit. Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
v1.p.112
et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in recenti morbo bilis atra vel infra vel supra se ostendit; cuive alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum. Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peiorave accesserint; quae quo leviora graviorave subsecuta sunt, eo vel seriorem mortem vel maturiorem denuntiant. Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo vomitus, qui varius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est. Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in viris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris vero quae tenuis et diluta est. Alvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti vero iam esse denuntiat, quae livida eademque
v1.p.114
vel nigra vel pallida vel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.
Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant? quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse. Quin etiam vir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem vitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obvius intellexit quendam vivere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit. Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat. Non si quid itaque vix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in iis tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in iis quoque, quae salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid convertunt. Neque id evitare humana inbecillitas in tanta varietate cor
v1.p.116
porum potest. Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.