Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit. Haec nusquam quidem non est siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium vulnerum morborumque noverunt. Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis. Ut pote cum vetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt; quos tamen Homerus non in pestilentia neque in variis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit. Ex quo apparet has partes medicinae solas ab iis esse tentatas, easque esse vetustissimas.
v1.p.4
Eodem vero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab iisdem opem posci solitam verique simile est inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria vitiarant; siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari viri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit; quae ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit: scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora inquieta cogitatione nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accipimus, clarissimos vero ex iis Pythagoran et Enpedoclen et Democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles
v1.p.6
Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint.
Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae victu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur. Primam Διαιτητικήνsecundam Φαρμακευτικήν tertiam Χειρουργίαν Graeci nominarunt. Eius autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset. Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres viri secuti ex ipsa professione se empiricos appellaverunt. Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus, nullo vero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutavit. Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos quidem maxime viros salutaris ista nobis professio increvit.
Quoniam autem ex tribus medicinae partibus ut
v1.p.8
difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium; post haec etiam naturalium actionum, novissime partium interiorum.
Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare conveniat, qui unde sint ignoret; neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis vel superans aliquod vel deficiens adversam valetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: alia, si in umidis omne vitium est, ut Herophilo visum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas venas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam
v1.p.10
Graeci φλεγμόνην vocant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit; alia, si manantia corpuscula per invisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit: eum vero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque vero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt: non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conveniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset. Neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint
--- si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe vero etiam nova incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animadvertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persecuntur.
Evidentes vero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt: occursurum enim vitio dicunt eum, qui originem non ignorarit.
Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum
v1.p.12
potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare venae nostrae modo summittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae vigiliae sit; sine quorum notitia neminem putant vel occurrere vel mederi morbis inter haec nascentibus posse. Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistunt; et duce alii Erasistrato teri cibum in ventre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere; alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui; acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista vana et supervacua esse proponunt: nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci. Et haec quidem inter eos parum constant: illud vero convenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud verum est: nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit; si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, eum, qui maxime calorem movet: at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea vero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt. Eademque ratione, cum spiritus gravis est, cum somnus aut vigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eveniant perceperit.
Praeter haec, cum in interioribus partibus et
v1.p.14
dolores et morborum varia genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret. Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos vivos inciderint, considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, levorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit: neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui quid sit ignoret; et cum per volnus alicuius viscera patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus inponi remedia conpertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine; similesque omnia, quae posita supra sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
Contra ii, qui se Empiricos ab experientia nominant, evidentes quidem causas ut necessarias
v1.p.16
amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit. Non posse vero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo? cur huic potius quam Asclepiadi? Si rationes sequi velit, omnium posse videri non inprobabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos haec causae facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subiciat evidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est. Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus
v1.p.18
artibus. Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse; levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant; eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; gravioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus.
Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse; nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam
v1.p.20
se, ratio idem doceat quod experientia an aliud: si idem, supervacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse; nunc vero iam explorata esse; neque aut nova genera morborum reperiri, aut novam desiderari medicinam. Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus visurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum. Neque enim se dicere medicum consilio non egere et irrationale animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem pertineat, quomodo, sed quid optime digeratur, sive hac de causa concoctio incidat sive illa, et sive concoctio sit illa sive tantum digestio. Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid gravem et tardum spiritum expediat; neque quid venas moveat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam vincere, morbos autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
v1.p.22
Atque ea quidem, de quibus est dictum, supervacua esse tantummodo: id vero, quod restat, etiam crudele, vivorum hominum alvu atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre; cum praesertim ex his, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere. Nam colorem, levorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inviolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur; multo magis veri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari. Neque quicquam esse stultius, quam quale quidque vivo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo. Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque vero ferrum ad praecordia accessit et discissum transversum saeptum est, quod membrana quaedam est quae superiores partes ab inferioribus diducit (διάφραγμα Graeci vocant), hominem animam protinus amittere: ita mortui demum praecordia et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale vivi fuit. Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet,
v1.p.24
non ut sciat, qualia vivi viscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectu subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in harena vel militem in acie vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem sed sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant; quantum vero in vivis cognosci potest, ipsa curatio ostendat.
Cum haec per multa volumine perque magnas contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima vero videri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diversas sententias; quod in plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione verum scrutantibus: ut in hac ipsa re. Nam quae demum causae vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus vel trahatur vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur. Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium
v1.p.26
non potest. Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adiuvant excitando artificis ingenium: itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque. Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti sint febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque maiores medicos extitisse. Ratione vero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas neque inter naturales actiones, tamen saepe
--- : est enim haec ars coniecturalis. Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsuevit. Rarius sed aliquando morbus quoque ipse novus est: quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra
--- quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspiraverit, sit ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium invenerint. Quos ego nihil temptasse iudico, quia nemo in splendida persona periclitari coniectura sua voluerit, ne occidisse, nisi servasset, videretur: veri tamen simile est potuisse aliquid
v1.p.28
cogitare, detracta tali verecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inveniat, quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat. Petet autem novum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis. Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperentia libidinis. Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa; quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi nova ratio ducenda est.
Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant. Nam et Erasistratus non ex illis causis fieri morbos dixit, quoniam et alii et idem alias post istas non febricitarent;
v1.p.30
et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere; satisque esse quaedam communia morborum intueri. Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere agros, modo nimium, modo alia parte parum, alia nimium: haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui. Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse; si profluvio laborat, continendum; si mixtum vitium habet, occurrendum subinde vehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis. Horum observationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi viam quandam quam μέθοδον nominant, eorumque, quis in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in observatione experimentorum credunt.
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa
v1.p.32
evidentia eius opinioni repugnat quia raro nisi post horum aliquid morbus venit; deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori vel ex infirmitate eius vel ex aliquo adfectu, quae vel in alio non sunt, vel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant. Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi vindicant, satis conprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum videtur. Potest autem id, dum solum est, non movere, quod iunctum aliis maxime moveat. Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo vacaret; quod cotidie fieri apparet. Ex quo disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.
Themisonis vero aemuli, si perpetua quae
v1.p.34
promittunt habent, magis etiam quam rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio novo nomine artis indiget, si modo (quod primum est) non memoriae soli sed rationi quoque insistit. Si, vero quod propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus videt: quid autem conpressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus. Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est; neque adiectum quicquam empiricorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam vulgaria. Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum subtilem medicinae rationem non noverint, communia tantum vident; et qui ampla valetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista
v1.p.36
confugiunt. Neque Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam vetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi instra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diversa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum vacat. Nihil autem horum sic ut aliud curatur.
Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt aut resolvunt. Inveniuntur tamen, in quibus aliter atque in ceteris idem eveniat: in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris. Et causae quoque aestimatio saepe morbum solvit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi
v1.p.38
coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit; qua ille epota cum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit. Quod auxilium medicus opportune providit non ex eo, quod aut adstrictrum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sensit, ac neque vomitu stomachum neque purgatione alvum sollicitet. Quae vera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis volunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris vero non esse; quibus tanto magis omnis observatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilus uno cibo quam prandio quoque
v1.p.40
adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet: saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae conicio eum, qui propria non novit, communia tantum debere intueri; eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere; ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui vero ab evidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis. Incidere autem vivorum corpora et crudele et supervacuum est, mortuorum discentibus necessarium: nam positum et ordinem nosse debent, quae cadaver melius quam vivus et vulneratus homo repraesentat. Sed et cetera, quae modo in vivis cognosci possunt, in ipsis curationibus vulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit.
His propositis, primum (lib. I) dicam, quemadmodum sanos agere conveniat, tum ad ea transibo (lib. II, 1-8), quae ad morbos curationesque eorum (lib. II, 9-33) pertinebunt.
v1.p.42
Sanus homo, qui et bene valet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere; siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
Prodest etiam interdum balineo, interdum aquis frigidis uti; modo ungui, modo id ipsum neglegere; nullum genus cibi fugere, quo populus utatur; interdum in convictu esse, interdum ab eo se retrahere; modo plus iusto, modo non amplius adsumere; bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat. Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici supervacui: nam et intermissus propter civiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est. Rarus corpus
v1.p.44
excitat, frequens solvit. Cum autem frequens non numero sit sed natura
--- , ratione aetatis et temporis, scire licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor sequitur. Idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum cibus, neque hunc cum vigilia labor statim sequitur. Haec firmis servanda sunt, cavendumque ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, observatio maior necessaria est, ut, quod vel corporis vel loci vel studii ratio detrahit, cura restituat. Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire; qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere.
Habitare vero aedificio lucido, perflatum aestivum, hibernum solem habente; cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque nubilo caelo soli aperienti se --- committere, ne modo frigus, modo calor moveat; quae res maxime gravidines
v1.p.46
destillationesque concitat. Magis vero gravibus locis ista servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.
Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere; deinde, nisi hiemps est, fovere os multa aqua frigida debet; longis diebus meridiari potius ante cibum; si minus, post eum. Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere; sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu vel domestica vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est. Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laboravit et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior.
Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus moveat, nisi tamen id perquam inbecillum est: melior autem est sub divo quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut viridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta quam flexuosa. Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe
v1.p.48
lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem athletarum exemplo vel certa esse lex vel inmodicus labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, vel in sole vel ad ignem; modo balineum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his vero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est.
Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia: si qua intemperantia subest, tutior est in potione quam in esca. Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit; tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est. Condita omnia duabus causis inutilia sunt, quoniam et plus propter dulcedinem adsumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum valet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit. Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum. Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se
v1.p.50
inplevit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere: neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent. Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis vitandus est.
Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem observationes desiderant et novae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in gravem, neque ex gravi in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in gravem prima hieme, ex gravi in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. Neque ex multa vero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est. Perclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labore sine gravi noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid volet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius vel puer vel senex quam insuetus homo sustinet. Atque ideo quoque nimis otiosa vita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laboravit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsuevit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est vel oculi caligant, aut venter perturbatur: tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam --- in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si
v1.p.52
factum est, surgere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulaverunt, si balneum non est, calido loco vel in sole vel ad ignem ungui atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui leniter perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fovere. Balneum his fervens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum. Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balineo quoque venientibus Asclepiades inutilem eam iudicavit; quod in iis verum est, quibus alvus facile nec tuto resolvitur quique facile inhorrescunt; perpetuum
v1.p.54
in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse. Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in vicem modo aquam, modo vinum bibendum est, raro balineo utendum. Levatque lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem novum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit. Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foveat. Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum involuto sedere, donec insudet; tum ungui, deinde lavari; cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere. Is vero, qui navigavit et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet vel paulum aliquid adsumere.
v1.p.56
Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leviorem: si sine vomitu nausea fuerit, vel abstinere vel post cibum vomere. Qui vero toto die vel in vehiculo vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, deinde cena exigua prodesse consuerunt. Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta alvus exercet. Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet. Tenuis vero homo inplere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens siccare, siccus madefacere; itemque alvum firmare is, cui fusa, solvere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum; contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, vigilia;
v1.p.58
somnus nimium vel brevis vel longus, per aestatem durum cubile; cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio; vomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae; et vini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
Cum vero inter extenuantia posuerim vomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Reiectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem volumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis valentius medicamentis fiunt. 18 Sed haec tamen summovenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior observatio adhibenda.
Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae et capitis gravitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt. Nam sive plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne
v1.p.60
conrumpatur non oportet: si vero corruptum est, nihil commodius est quam id, qua via primum expelli potest, eicere. Itaque ubi amari ructus cum dolore et gravitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui vel caelum vel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum valetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc cottidianum habeat. Qui vomere post cibum volt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae vel salis vel mellis paulum adicere. At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarint. Qui vomuit, si mane
v1.p.62
id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lavari et in balneo sudare. Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuvare possunt quies et inedia --- quae per illas maxime eveniunt? Qui deicere volet, primum cibis vinisque utetur iis, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa; si post cibum est, balneum, vinum austerum. Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior,
v1.p.64
multa potio, post hanc ambulatio et vigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et vehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis et pluviis et inriguis. Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.
Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum conprimit, compressum solvit; itemque conprimit is vomitus, qui statim post cibum est, solvit is, qui tarde supervenit.
Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuvenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes movent. Iuvenum minus quae adsumant et quomodo curentur,
v1.p.66
interest. Quibus iuvenibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur. Melior est autem in iuvene fusior, in sene adstrictior.
Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse convenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est vel calorem moventibus. Venus tum non aeque perniciosa est. At vere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est. Aestate vero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent. Ut saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum propter caeli varietatem periculum maximum est. Itaque neque sine veste neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo vero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant,
v1.p.68
quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec sed consummato omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo convenit. Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate vero neque autumno utilis venus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.
Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad cutem tonderi. Utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum --- Si cui capilli sunt, cotidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius ungui quam lavari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum transire in caldarium; ubi sudavit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere. Capiti nihil aeque
v1.p.70
prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad os regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic adsidue vinum dilutum leve quam aquam magis expedit, ut, cum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat. Eique ex toto neque vinum neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in vicem adsumitur. Scribere, legere, voce contendere huic opus non est, utique post cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen vomitus alienus est.
Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fovendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius caelum austri reddiderunt. Cumque
v1.p.72
omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui vel capitis vel arteriae dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam gravidines destillationesque possunt, si quam minime qui his opportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.
Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; vitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant. Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus. Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones ventrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, vomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex vino esse, adiecta uva ex olla vel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum
v1.p.74
conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis levi dimoveri.
At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri; non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti vino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habet. At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari; adsidue vinum frigidum
v1.p.76
bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et vomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens alvus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.
Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra cheiragrave esse consuevit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increvit. Sub divo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro. Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremores nascuntur. At prodest iuvenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur. Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant. Calor autem adiuvat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque, qui contrahuntur,
v1.p.78
praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam movet. Si nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit. Minime vero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque vitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
Est etiam observatio necessaria, qua quis in petilentia utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari, navigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra (9.1-3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est. Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus; atque etiam, si per se mota est, conprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat. Alternis diebus in vicem modo aqua modo vinum bibendum est. Quibus servatis ex reliqua victus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum vero haec in omni
v1.p.80
pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi gravi tempore anni discesserunt ex suis sedibus, vel ubi in graves regiones venerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a vino ad aquam, ab hac ad vinum qui supra positus est transitus.
Instantis autem adversae valetudinis signa conplura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico (capp. 2 seqq.), quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni (1, 1-2), quae tempestatum genera (1, 3-4), quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta vel periculis oportuna sint (1, 5), quod genus adversae valetudinis in quo timeri maxime possit (1, 6-23), non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus --- frequentius tamen quaedam eveniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caveat.
v1.p.86
Igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiemps; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae; pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque evenit, noxium est.
Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales quam subsolani vel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens salubris, a mari gravis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior valetudo est, sed priores morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt et promptius finiuntur. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum
v1.p.88
fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.
At aetas media tutissima est, quae neque iuventae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut in iuventa decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est.
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἀποστήματαGraeci nominant, bilis atra, quam μελανχολίαν appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.
At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.
Vix quicquam ex his in autumnum non incidit: sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci φθίσινnominant, urinae difficultas, quam στραγγουρίαν
v1.p.90
appellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, levitas intestinorum, qui lienteria vocatur, coxae dolores, morbi comitiales. Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios novis morbis conficit; et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant. Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est; quamvis variis rationibus nocet.
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in visceribus mali contrahitur, inritat.
Ex tempestatibus aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus spissat et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum. Ceteri venti, quo vel huic vel illi propiores sunt, eo magis vicinos his illisve affectus faciunt. Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat; ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert; illud spasmos, hoc tetanos Graece nominatur; nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat. In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur; per imbres longae febres, alvi deiectiones, angina, cancri,
v1.p.92
morbi comitiales, resolutio nervorum (paralysin Graeci nominant). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint. Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus. Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae vero, quae gignunt, inbecillos vixque vitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent. At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam phrenesin appellant, celerrime rapiunt. Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi. At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur. Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit: durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et ii morbii, qui ex atra bile nascuntur.
Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique
v1.p.94
his vero optime valent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuvenes hieme quique inter iuventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est. Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant. Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones; maximeque caninis dentibus orientibus male habent; quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est. At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, verrucarum quaedam genera dolentia ἀκροχορδόνασ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur. Incipiente vero iam pube, et ex iisdem multa, et longae febres, sanguinis ex naribus cursus. Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; fereque iuvenes sunt, qui sanguinem expuunt. Post hanc
v1.p.96
aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum ἁιμορ Graeci appellant) profusio. In senectute spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus (καχεξίαν Graeci appellant), nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et quae secuntur hanc, tormina vel levitas intestinorum ceteraque ventris fusi mala. Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit.
Ante adversam autem valetudinem, ut supra (II prooem. 1) dixi, quaedam notae oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consuevit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam revolvuntur. Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in iis, quae superant, est quod morbus demat; in iis, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem inca
v1.p.98
luit; si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura vel genua vel coxas. Item si marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus gravior est; si circa frontem intentae venae moventur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine periculo evasit: ille sollicitari debet, cui haec nova sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.
Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si facile
v1.p.100
convertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt: quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore evanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλικρινέσ Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leve, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur. At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa
v1.p.102
est neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere volt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque vero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine voluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si
v1.p.104
venae quoque ibi vehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere ventre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum singultum esse vel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postve longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem revertantur, quaeve semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leventur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio. Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumve aliquod esse resolutum; ex quo casu quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita vel bilis est mixta, peiorque, si viridis aut niger. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et levia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus
v1.p.106
factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis maxime. Alvus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leve, album, idemque subpallidum; vel si est aut lividum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.
Post haec indicia votum est longum morbum fieri: sic enim necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut cervices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit; item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si levia atque alba rubrave
v1.p.108
sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.
Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima vero iam ventum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures et imis partibus leviter aversae, cutis circa frontem dura et intenta: color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit neque ventris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est. Si vero in morbo vetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in iisdem venulae pallent, pituitaque in iis innatans novissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens alvus expressit; eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae et supercilia aliquave ex his pervertuntur; isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non videt. Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et
v1.p.110
inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut lividum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo vel insania pulmonisve dolore vel capitis in veste floccos legit fimbriasve deducit, vel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt. 7 Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest; cuive in eodem febris corporisque habitu cervix convertitur sic, ut devorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate vexatur; aut qui epoto veratro exceptus distentione nervorum est; aut qui ebrius ommutuit: is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit. Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
v1.p.112
et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in recenti morbo bilis atra vel infra vel supra se ostendit; cuive alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum. Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peiorave accesserint; quae quo leviora graviorave subsecuta sunt, eo vel seriorem mortem vel maturiorem denuntiant. Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo vomitus, qui varius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est. Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in viris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris vero quae tenuis et diluta est. Alvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti vero iam esse denuntiat, quae livida eademque
v1.p.114
vel nigra vel pallida vel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.
Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant? quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse. Quin etiam vir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem vitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obvius intellexit quendam vivere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit. Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat. Non si quid itaque vix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in iis tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in iis quoque, quae salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid convertunt. Neque id evitare humana inbecillitas in tanta varietate cor
v1.p.116
porum potest. Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.
Sed cum proposuerim signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut venturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut visceribus aut alvo laborant. Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut
v1.p.118
subitam deiectionem aut febriculam instare. Ubi pedes turgent, longae deiectiones sunt; ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter cutem instat: sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra parte ventris invicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum proficisci videtur. Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (στρόφουσ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis solvuntur. Calor autem articulorum prout in pedibus manibusve aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nervi contrahantur, aut si id membrum ex levi causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheiragramve, vel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes gravis habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur. Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum vitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque
v1.p.120
morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora iisdem dolent noctuque corpora insudant. Si frons prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu vehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuvenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem, quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur. Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est. Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem viridis aut viscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica vel renes exulcerati sunt. Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem
v1.p.122
coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile vel rufum vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes dolent, in eadem vesica vitium est. Calculosi vero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur paulatimque; interdum etiam sine voluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem levant. Gravitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; atque ea cursu omnique motu agentur. Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, inplicant. Feminae vero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur: nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum sentiunt. At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone vitium est. Mulieri gravidae sine modo fusa alvus excutere partum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit: durae
v1.p.124
mammae sanum illud esse testantur. Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum vel rigor timeri potest: at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor vel insania expectanda est: interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur. Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur. Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obversentur. At quibus magni lienes sunt, iis gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguinis aliqua parte prorumpit; quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat. Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur. Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Urina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.
v1.p.126
Haec vero, cum sine febre quoque vel latentium vel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae, vel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die vigilia, vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor id non coegerit, item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt. Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque dolor acutus cum febre continua vehementique saepe mentem turbat; ex eo casu iuveniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt: ita sustinent, dum is adfectus in pus vertatur. Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit;
v1.p.128
idque saepe intra septimum diem occidit. Quod nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alvi longam resolutionem tormina, post haec intestinorum levitas oritur; post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem vitia pulmonum, post haec insania; post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio; ubi caput vulneratum est, delirium; ubi vigilia torsit, nervorum distentio; ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium. Suppuratio vero pluribus morbis excitatur: nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuvenioribus tamen: nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur. Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit. Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus partibus fit abscessus; ac si inter ipsa viscera non fit, circa aures erumpit. Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in ventre est; is, qui supra
v1.p.130
umbilicum quam is, qui infra est. Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis vel in articulis aliquid abscedit. Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transversum septum, quod Διάφραγμα Graeci vocant, fit abcessus. Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitat aut circa vicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum. Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis aut inhorruit aut gravitatem eius partis sensit. Sed hae vomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat: ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo videtur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi cavi sunt, malae rubent, venae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur. Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, vomica vel ante
v1.p.132
vel circa vicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius solventur. Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consecuta et reliquum corpus invaluit, pedes tamen decidunt.