De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri; non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti vino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habet. At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari; adsidue vinum frigidum