De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.
Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad cutem tonderi. Utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum --- Si cui capilli sunt, cotidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius ungui quam lavari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum transire in caldarium; ubi sudavit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere. Capiti nihil aeque