De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Est etiam observatio necessaria, qua quis in petilentia utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari, navigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra (9.1-3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est. Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus; atque etiam, si per se mota est, conprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat. Alternis diebus in vicem modo aqua modo vinum bibendum est. Quibus servatis ex reliqua victus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum vero haec in omni

v1.p.80
pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi gravi tempore anni discesserunt ex suis sedibus, vel ubi in graves regiones venerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a vino ad aquam, ab hac ad vinum qui supra positus est transitus.

v1.p.84

Instantis autem adversae valetudinis signa conplura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico (capp. 2 seqq.), quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni (1, 1-2), quae tempestatum genera (1, 3-4), quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta vel periculis oportuna sint (1, 5), quod genus adversae valetudinis in quo timeri maxime possit (1, 6-23), non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus --- frequentius tamen quaedam eveniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caveat.