De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Est etiam observatio necessaria, qua quis in petilentia utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari, navigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra (9.1-3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est. Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus; atque etiam, si per se mota est, conprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat. Alternis diebus in vicem modo aqua modo vinum bibendum est. Quibus servatis ex reliqua victus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum vero haec in omni

v1.p.80
pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi gravi tempore anni discesserunt ex suis sedibus, vel ubi in graves regiones venerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a vino ad aquam, ab hac ad vinum qui supra positus est transitus.