Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
  2. Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
  3. umbonum cratis; alii thoracas aenos
  4. aut levis ocreas lento ducunt argento;
  5. vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
  6. cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
  7. Classica iamque sonant; it bello tessera signum.
  8. Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis
  9. ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem
  10. loricam induitur fidoque accingitur ense.
  11. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
  12. qui bello exciti reges, quae quemque secutae
  13. complerint campos acies, quibus Itala iam tum
  14. floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
  15. Et meministis enim, divae, et memorare potestis:
  16. ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
  17. Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris