Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. accipit: egressi veneramur Apollinis urbem.
  2. Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos
  3. vittis et sacra redimitus tempora lauro,
  4. occurrit; veterem Anchisen adgnovit amicum.
  5. Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.
  6. Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
  7. Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis
  8. et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
  9. Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
  10. Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes?
  11. Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.
  12. Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,
  13. liminaque laurusque dei, totusque moveri
  14. mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
  15. Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
  16. Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
  17. prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
  18. accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem:
  19. hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
  20. et nati natorum, et qui nascentur ab illis.