Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.
  2. Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva
  3. intraro, gentique meae data moenia cernam,
  4. cognatas urbes olim populosque propinquos,
  5. Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
  6. atque idem casus, unam faciemus utramque
  7. Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.
  8. Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
  9. unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
  10. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
  11. sternimur optatae gremio telluris ad undam,
  12. sortiti remos, passimque in litore sicco
  13. corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
  14. Necdum orbem medium Nox horis acta subibat:
  15. haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
  16. explorat ventos, atque auribus aera captat;
  17. sidera cuncta notat tacito labentia caelo,
  18. Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
  19. armatumque auro circumspicit Oriona.
  20. Postquam cuncta videt caelo constare sereno,