Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
  2. Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
  3. Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
  4. Vade ait O felix nati pietate. Quid ultra
  5. provehor, et fando surgentis demoror austros?
  6. Nec minus Andromache digressu maesta supremo
  7. fert picturatas auri subtemine vestes
  8. et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
  9. textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
  10. Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
  11. sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
  12. coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,
  13. O mihi sola mei super Astyanactis imago:
  14. sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
  15. et nunc aequali tecum pubesceret aevo.
  16. Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
  17. Vivite felices, quibus est fortuna peracta
  18. iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
  19. Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,
  20. arva neque Ausoniae semper cedentia retro