Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. disponunt enses et scuta latentia condunt.
  2. Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
  3. litora, dat signum specula Misenus ab alta
  4. aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant,
  5. obscenas pelagi ferro foedare volucres:
  6. sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo
  7. accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
  8. semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
  9. Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,
  10. infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
  11. Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
  12. Laomedontiadae, bellumne inferre paratis,
  13. et patrio Harpyias insontis pellere regno?
  14. Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,
  15. quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
  16. praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.
  17. Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
  18. ibitis Italiam, portusque intrare licebit;
  19. sed non ante datam cingetis moenibus urbem,
  20. quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis