Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Huc ubi delati portus intravimus, ecce
  2. laeta boum passim campis armenta videmus,
  3. caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
  4. Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus
  5. in partem praedamque Iovem; tum litore curvo
  6. exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.
  7. At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt
  8. Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas,
  9. diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant
  10. immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
  11. Rursum in secessu longo sub rupe cavata,
  12. arboribus clausi circum atque horrentibus umbris,
  13. instruimus mensas arisque reponimus ignem:
  14. rursum ex diverso caeli caecisque latebris
  15. turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
  16. polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant,
  17. edico, et dira bellum cum gente gerendum.
  18. Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam
  19. disponunt enses et scuta latentia condunt.
  20. Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere