Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes
  2. criminibus terrere novis, hinc spargere voces
  3. in volgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
  4. Nec requievit enim, donec, Calchante ministro—
  5. sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
  6. Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,
  7. idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas,
  8. hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
  9. Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,
  10. ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
  11. Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:
  12. Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
  13. moliri, et longo fessi discedere bello;
  14. fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti
  15. interclusit hiemps, et terruit Auster euntis.
  16. Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis