Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis
  2. exuviasque petet; facilis iactura sepulcri.
  3. Iam pridem invisus divis et inutilis annos
  4. demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex
  5. fulminis adflavit ventis et contigit igni.
  6. Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
  7. Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creüsa
  8. Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
  9. cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
  10. Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
  11. Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto:
  12. nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
  13. Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
  14. sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
  15. Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,
  16. et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae
  17. teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
  18. iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
  19. natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
  20. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis