Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,
  2. aut moriere simul. Sic ore effata recepit
  3. ad sese et sacra longaevum in sede locavit.
  4. Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
  5. unus natorum Priami, per tela, per hostis
  6. porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
  7. saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus
  8. insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.
  9. Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
  10. concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
  11. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
  12. non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit:
  13. At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,
  14. di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,
  15. persolvant grates dignas et praemia reddant
  16. debita, qui nati coram me cernere letum
  17. fecisti et patrios foedasti funere voltus.
  18. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles
  19. talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque
  20. supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro