Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. adgnoscunt, atque ora sono discordia signant.
  2. Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus
  3. Penelei dextra divae armipotentis ad aram
  4. procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus
  5. qui fuit in Teucris et servantissimus aequi:
  6. dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque
  7. confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,
  8. labentem pietas nec Apollinis infula texit.
  9. Iliaci cineres et flamma extrema meorum,
  10. testor, in occasu vestro nec tela nec ullas
  11. vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent
  12. ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde,
  13. Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
  14. iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi;
  15. protinus ad sedes Priami clamore vocati.
  16. Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
  17. bella forent, nulli tota morerentur in urbe.
  18. Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis
  19. cernimus, obsessumque acta testudine limen.
  20. Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos