Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Invadunt urbem somno vinoque sepultam;
  2. caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
  3. accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
  4. Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
  5. incipit, et dono divom gratissima serpit.
  6. In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector
  7. visus adesse mihi, largosque effundere fletus,
  8. raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
  9. pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
  10. Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
  11. Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
  12. vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis,
  13. squalentem barbam et concretos sanguine crinis
  14. volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
  15. accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
  16. Compellare virum et maestas expromere voces:
  17. O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum,
  18. quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris
  19. exspectate venis? Ut te post multa tuorum
  20. funera, post varios hominumque urbisque labores