Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- At gemini lapsu delubra ad summa dracones
- effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
- sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
- Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
- insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
- Laocoönta ferunt, sacrum qui cuspide robur
- laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
- Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
- numina conclamant.
- Dividimus muros et moenia pandimus urbis.
- Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
- subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
- intendunt: scandit fatalis machina muros,
- feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
- sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
- Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi.
- O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello
- moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae
- substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
- instamus tamen inmemores caecique furore,